Orosius, VI
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 18
1  Anno ab urbe condita DCCX interfecto Iulio Caesare Octavianus, qui testamento Iuli Caesaris avunculi et hereditatem et nomen adsumpserat idemque, qui postea rerum potitus Augustus est dictus, simul ut Romam adulescens admodum venit, indolem suam bellis civilibus vovit. 2  nam, ut breviter coacervationem malorum explicem, bella civilia quinque gessit : Mutinense Philippense Perusinum Siculum Actiacum. e quibus duo, hoc est primum ac novissimum, adversus M. Antonium, secundum adversus Brutum et Cassium, tertium adversus L. Antonium, quartum adversus Sex. Pompeium, Cn. Pompei filium, confecit. 3  Antonius a senatu hostis pronuntiatus D. Brutum apud Mutinam obsidione concluserat. consules Hirtius et Pansa et cum his Caesar ad liberandum Brutum expugnandumque Antonium missi. 4  Pansa primo veniens exceptus insidiis, inter suorum clades ipse quoque pilo graviter vulneratus ab eodem vulnere interpositis diebus est mortuus. Hirtius auxilium collegae ferens magnas Antonii copias vasta strage delevit. Caesar eatenus castra custodiit. 5  secunda adversus Antonium pugna magnae utrimque strages actae sunt. namque tunc ibi Hirtius consul occisus est, victus fugit Antonius, Caesar victoria potitus est, cui D. Brutus de coniuratione occisi Iuli Caesaris confessus preces paenitentiae fudit. 6  Dolabella Trebonium, unum ex interfectoribus Caesaris, Zmyrnae interfecit. Dolabellam senatus hostem pronuntiavit. consulum occisorum uterque exercitus Caesari paruit. 7  postea D. Brutus in Gallia a Sequanis captus et occisus est. Basilus autem, aeque unus de percussoribus, manu servorum suorum necatus est. 8  Lepido satisagente Caesar Antonium recepit in gratiam atque ob fidem reconciliatae gratiae filiam eius matrimonio sortitus est. 9  inde cum ad urbem accessissent ac rumor de futura proscriptione ortus esset, C. Thoranius vir praetorius nihil tale metuens incursu militum domi suae interfectus est aliique conplures trucidati sunt. 10  itaque, ne latius atque effrenatius incircumscripta caedes ageretur, centum triginta et duum senatorum nomina in tabula proposita sunt, primum Lepidi praecepto et nomine, deinde Antonii, tertio Caesaris. 11  ibi Antonius Tullium Ciceronem inimicum suum, ibi L. Caesarem avunculum suum et - quod exaggerando sceleri accessit - viva matre proscripserat; ibi Lepidus L. Paulum fratrem suum in eundem proscriptorum gregem coniecerat. 12  adiecti sunt postea ad numerum proscriptorum triginta equites Romani. multae diu et variae caedes actae, domus proscriptorum direptis omnibus dirutae sunt. 13  at Dolabella in Syria multa cum Cassio bella gessit, a quo victus ipse se interfecit. Brutus et Cassius magnis exercitibus conparatis apud Athenas convenerunt totamque Graeciam depopulati sunt. Rhodios Cassius terra marique oppugnatos ad deditionem coegit, quibus praeter vitam nihil reliquit. 14  igitur Caesar et Antonius eosdem in Macedoniam magnis bellorum apparatibus persecuti, ad mortem conpulerunt; quamvis manifestissime illa tunc pugna non virtute partis Antoni, sed Caesaris felicitate confecta sit. 15  Caesar enim tunc aeger, cum se in castris capiendae quietis causa tenere statuisset, hortatu et precibus medici sui, qui per somnium admonitum sese fatebatur, ut ea die castris Caesarem salutis ipsius causa educeret, in campum aegre inter copias egressus est ac mox castra eius ab hostibus capta sunt. sed rursus Caesariani milites Cassi castra ceperunt. 16  quare ad desperationem adacti Brutus et Cassius immaturam sibi mortem ante belli terminum consciverunt. nam invitatis percussoribus Cassius caput, Brutus latus praebuit. 17  at Romae Fulvia, uxor Antoni, socrus Caesaris, dominatum ut mulier agitabat, incertum in hac mutatione consularis regiique fastigii utrum deficientis potentiae ultima an incipientis prima numeranda, certe etiam in eos insolens, per quos ut insolesceret agebatur. 18  nam et Caesarem reversum apud Brundisium contumeliis factionibus insidiisque petiit. a quo propulsata ad Antonium concessit in Graeciam. 19  Sex. Pompeius postquam se in proscriptorum numerum relatum conperit, conversus in latrocinia omnem oram Italiae caedibus rapinisque vastavit. Sicilia praerepta commeatibusque inpeditis Romam fame adfecit. 20  mox cum eo pacem triumviri, ut non dicam tyranni, id est Lepidus Caesar Antoniusque fecerunt. sed continuo cum contra pactum Pompeius fugitivos allegeret, ut hostis habitus est. 21  Mena libertus Pompei cum sexaginta navium classe ad Caesarem defecit eidemque classi ipse iussu Caesaris praefuit. idemque continuo cum Statilio Tauro adversus Menecraten Pompeianum ducem navale bellum gessit. 22  deinde ipse Caesar adversus eosdem Pompeianos cruentissimum bellum navale confecit; sed continuo victricem classem paene universam apud Scylaceum naufragio amisit. 23  Ventidius Persas et Parthos in Syriam inrumpentes tribus bellis maximis fudit regemque eorum Pacorum in acie interfecit, ea scilicet die, qua Crassus a Parthis fuerat occisus. Antonius, vix uno castello expugnato, pacem cum Antiocho fecit, ut ipse tantam rem consummasse videretur. 24  Ventidium Syriae praefecit iussitque ut Antigono bellum inferret, qui Iudaeos tum forte debellaverat captisque Hierosolymis templum spoliaverat regnumque Herodi dederat: quem continuo victum in deditionem recepit. 25  Mena libertus cum sex navibus ad Pompeium rediit, a quo clementer receptus Caesaris classem incendit, quamvis nuper Caesar alteram secundo naufragio perdidisset. idemque Mena postea ab Agrippa navali proelio circumventus cum sex triremibus ad Caesarem transiit. sed hunc Caesar tertio transfugam, indulta tantum vita, segnem reliquit. 26  deinde Agrippa inter Mylas et Liparas adversus Democham et Pompeium navale proelium gessit ac vicit ibique tunc naves triginta aut demersit aut cepit reliquis laceratis. Pompeius Messanam confugit. Caesar interea Tauromenium traiecerat: 27  quem repentino impetu Pompeius adflixit: unde multis demersis navibus suis ac magna multitudine suorum militum perdita, in Italiam Caesar aufugit; nec interveniente mora in Siciliam rediit; 28  ibique Lepidum ex Africa adventantem obvium habuit, summas sibi partes terrore minis ac superbia vindicantem. 29  post dies paucos Agrippa iussu Caesaris a litore cum acie instructa prospectantis atrocissimo navali proelio adversus Pompeium conflixit et vicit. nam centum sexaginta et tres naves aut demersit aut cepit. Pompeius cum decem et septem navibus vix elapsus evasit. 30  Lepidus magna viginti legionum insolentia tumens cum Messanam militibus permissam diripuisset, ipsum Caesarem ad se venientem semel atque iterum sprevit ac potius telis adpeti iussit. 31  quae ille collecta in laevum bracchium lacerna repellendo vitavit; mox inmisso equo ad suos reversus, instructo exercitu adversus Lepidum veniens; plurimas legiones Lepidi paucis interfectis transire in suam partem conpulit. 32  Lepidus tandem intellegens, quo vanitas sua tenderet, deposito paludamento assumptaque veste pulla, supplex Caesari factus vitam et bona impetravit, perpetuo quidem amendatus exilio. Taurus, Caesaris praefectus, totam paene Siciliam ferro pertemptatam conterritamque in fidem recepit. 33  quadraginta et quattuor legiones sub unius tunc imperio Caesaris erant; milites, multitudine ferociores, quosdam pro accipiendis agris tumultus excitauerunt; sed Caesar, animo ingens, viginti milia militum exauctoravit, triginta milia servorum dominis restituit, sex milia, quorum domini non exstabant, in crucem egit. 34  ovans urbem ingressus ut in perpetuum tribuniciae potestatis esset, a senatu decretum est. his diebus trans Tiberim e taberna meritoria fons olei terra exundavit ac per totum diem largissimo rivo fluxit.

Zurück